[59] EPISTOLA LIX.

Illustri & Magnif. ac Reverendo

D. IOANNI a LASCO Baroni,

Ecclesiae Sanctae Viro DEI, &c.

Domino suo observando & honorando.

Salutem animae & corporis in CHRIST IESU Domino nostro. Illustris & Reverende Domine mi observandiss. Nova haec sunt, singulis fere diebus tractatur de electione Regis, qui Rex, & per quos eligendus est. Episcopos nolunt admittere Equites ad electionem tantisper, donec juramentum praestent prius, non amplius Papae Domino suo, sed Regi hujus patrias ac toti Regno. Exoratum est de hac re in Senatu & Regis praesentia per D. OSOLINIUM: ubi quoque lectum est juramentum Episcoporum publice, & factiones Papae multae sunt detectae. Commemorati etiam fuerunt Legati, qui per Episcopos e Roma evocantur, & adducuntur stipendiis eorum, ad comitia Regni hujus. Hocque ipsum non carere mysterio & suspitione mala, quod videlicet ipsi Episcopi sint, non custodes, sed Reipublicae proditores. Deinde quod exerceant in Regno hoc tyrannidem, non vi legum publicarum, erga quoslibet honestos & claro genere natos homines, sed privata libidine provocati. Adjectae quoque sunt, alio die, multae & variae accusationes publice, quod in eam etiam dementiam & audaciam prolapsi sunt, ut quoscunque homines volunt, haereticos pronunciant & declarant, bonos viros fama spoliantes, & nothos manifestos, autoritate privata *** & legum Papae, honestos ac bonos creantes, cum ingenti dolore omnium. Sed de his rebus & aliis omnibus, melius & fusius tua M. intelliget ex literis Domini LIASOCII. De Religione nihil est adhuc tentatum. Nos concionamur, & colligimus coetus Christianos. Interdictum fuit nobis, per TRZEBOCHOWSKI nomine Regio, ne amplius conveniremus ad publicas preces & concionaremur, idque factum est Pontificum studio, qui tamen voti sui non fuerunt facti compotes. Praedicamus enim ad hanc usque diem libere & publice. Heri venit huc D. IOANNES ROKYTA Valdensis, qui Dominico die post prandium concionatus est praeterito. Hodie iterum interdictum est severe, ut omnino taceremus de CHRISTO, & ne loqueremur amplius in hoc nomine. Roganus est DEUS sine intermissione, ne pii in his gravissimis tentationibus succumbant, & in hac natione prava & ad ultera CHRISTUM negent, nondum enim ad sanguinem restitimus. Quid sequetur tandem, brevi tua M. cognoscet. Nos hic etiam pro te DEUM oramus, & tuis omnibus, tu quoque Vir DEI, ora pro nobis, scio enim certo, tuas preces non inane murmur apud DEUM, vides in quanto periculo versamur: Quod reliquum est, benedicat tibi Dominus ISRAHEL & impleat cor tuum suo sancto Spiritu Amen. Datum Petricoviae XXVI. Ianuarii. MDLIX.

Servus IESU CHRISTI omnium minimus,
Tuae Ill. Mag. deditissimus semper

MARTINUS CROVITIUS.